- MATUTA
- MATUTAab antiquis dicta est Aurora, quam Graeci Λευκοςθέαν vocant. Hanc Poetae volunt fuisse filiam Cadmi, nomine Ino, Athamantis uxorem, quae mariti insaniam fugiens in mare se praecipitavit, una cum Melicerte filio, quorum corpora cum nusquam in venirentur, pro Diis marinis habiti sunt, et Ino quidem Graecis Λευκοςθέα, Latinis Matuta: Melicerte vero a Graecis Παλάιμων, a Latinis Portunus dictus. Matutae primus apud Romanos aedem posuit Servius Tullius: quam post ea refecit Camillus, confectô bellô Veientinô, Liv. l. 6. c. 33. l. 7. c. 27. Ab aditu templi servae prohibebantur, unam duntaxat Matronae introducebant, colaphos genis eius infligentes; de quo vide Plut. quaest. Rom. 16. Neque in eius sacris ulla mulierum suis, sed tantum sororum liberis, bona precabatur, Vide eundem in Camillo, etc. Lucret. l. 5. v. 655.Tempore item certô roseam Matuta per orasAetheris Auroram defert. ------
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.